gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
(* Traductions européennes)
Glose
Pavor operantibus iniquitatem.Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriae suae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quae temporaliter male fecerunt, non ambigunt.